ANNONAE Civicae

ANNONAE Civicae
ANNONAE Civicae
item Annonae Publicae, dicti sunt tit. Cod. de Annonis civ. panes, qui plebi Constantinopolit. olim Imperatoriâ liberalitate quottidie distribuebantur. l. 8. eod. tit. Annonas civicas in Urbe Constantinopol. scholae scutariorum et scutariorum clibanariorum divi Constantini adseruntur liberalitate meruisse. Graeci παλατίνους ἄοτους et πολιτικούς dixêre. Latini insuper buccellas, ut testatur l. Valentiniani Cod. Theodos. de annonis civ. et pan. grad. Civis Romanus, qui in viginti panibus sordidis ---- quinquaginta uncias comparabat, triginta et sex uncias in buccellis sex mundis sine pretio consequatur. Ubi buccellae mundae, sunt καθαροὶ ἄρτοι, Spartiano in Aurelian. c. 35. Annonae mundae etc. Nempe olim frumentum populo dabatur, unde sub Imperatorib. qui Aurelianum antecesserunt, crebra tesserarum frumentariatum mentio: Aurelianus primus annonam Populo in pane cocto divisit; quemadmodum idem porcinam quoque primus populo distribuit. Zosimus, Ἐπὶ τουτοις καὶ ἄρτων δωρεᾷ τὸν ῾Πωμαῖον ἐτίμησε δῆμον, Ad haec et pannum munere
Romannm honoravit populum. Bilibres primum fuisse hos paves, ex Vopisco discimus, et quidem in modum coronae seu circuli formatos; accessit dein sub eodem Aureliano aliisque Principibus incrementum, ita ut sub Theodosio sex panes quottidie darentur singulis popularibus, quorum quisque sex uncias pendebat; cum 25 tantum unciae in uno pane sub Aureliano praeberentur, vide loc. dict. Hi gradiles dicti, quod in iisdem gradibus, quibus olim congiaria Populo dabantur, aera dividebantur et missilia omne genus, tesserae item mittebantur, erogaretur, in Amphitheatri nempe gradibus sive Theatri, die quibus dicemus latius infra in Gradiles Panes. Interim, cum ex Constantini instituro, Annonae civiae Populo in Urbe Constantinopol. non minus, ac Romae, erogari coepissent, erogatio ea non in Circo aut Amphitheatri gradibus, sed in Foro fieri solita est. Sed et ibi Populus per gradus distinctus et per turmas divisus, cum in suo quisque loco ac gradu adstaret, panes illos civiles, qui de publico dabantur, accipiebat. Sicut autem olim quibus frumentum dabatur, tesserae mittebantur, sic postquam panes frumenti vice dari coeperunt, tesserae etiam datae sunt, ligneae videl. ξυλήφια Polybio, καλαμοι Codino, συντόμια καλάμια Chron. Alexandr. etc. Vide infra in Tesserae panariae: quarum locô iussêre Imperatores valentinianus et Valens, ut titulus aeneus in gradibus figeretur, in quem et panis modus ac nomen percipientis incidi debebat, vide l. 5. Cod. Thcodos. de annon. civ. et pane grad. Tesseris itaque acceptis ad Forum ibant populares et ibi iisdem ostensis, panem quisque suum accipiebant: hinc καλαμηφορεῖν apud Themistium dicti. Cum his autem accedebant ad ἑρκάνας, seu septa, de lignis, constructa, in medio Constantinopol. Foro, quod Γουςτεῖον vel Α᾿ουγουςτεῖον vel Αὐγουςτεῶνα vocabant, in quibus gradus illi, de quibus dictum; ubi locum suum quisque obtinebat a Praefecto Urbis sibi adsignatum. Corippus de Consulatu Fustim Fun.
l. 4.
Iam vicina dies spectandi Consulis omnes
Urgebat turmas arcus statione replere,
Et loca, quae populis Praefectus deputat Urbis.
Sic stanti in suis arcubus et septis, ac per gradus et ordines divisae plebi, ab illis ipsis gradibus dividebantur Annonae quottidie; idque gratis, sicut et vinum et oleum, et porcina, usque ad principatum Heraclii: cuius Imperii annô 8. civibus Constantinopol. tributum seu capitatio, pannm Civicorum nomine, imposita est, ut pro singulis scil. panibus, quos de publico percipiebant, tres nummulos dependerent. Quod tributum cum solvissent, eôdem illô ipsô annô, mense Augustô, eiusmodi omnis Annonarum civicarum distributio omnino sublata est etc. Non omittendum autem, emolumenta illa civica nemini deputavisse Constantinum, nisi qui domos in urbe haberent, hinc κτήτορες seu possessores dicti, qui ius hoc panum, propterea διαιωνιζόντων etiam dictorum, ad posteros suos, ut et venditis domibus, ad emptores transferebant etc. Vide Salmas. Not. ad Vopisc. in Aurelian. loc. cit. ut et infra passim, inprimis ubi de Pane.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ANNONA, ab ANNONIS — in eo differt, quod annonae sint panes, annonâ vero etiam aliae species cellariae continebantur. Unde legimus apud Lamprid. in Severo c. 41. Aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in officiis singulis, quot necessitas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GRADILES Panes — qui alias fiscales, item Dispensatorii, dicti sunt panes e Fisco olim erogari soliti, a gradibus Amphitheatri, in quibus uti olim congiaria Populo dividebantur, aera distribuebantur, missilia omne genus spatgebantur et tesserae mittebantur, ita… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS — I. PANIS διαιωνίξων dicebatur quem unusquisque totô aevô percipiebat, et posteris suis transmittebat. Talis ille, quem Aurelianus erogavit apud Vopisc. loc. cit. Item quem popularibus suis, Antiochensibus civibus, distribui instituisse, atque eam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUGUSTEON — Graece Αὐγουςτεὼν, item Αὐγουςτεῖον et Γουςτεῖον, dictum erat olim Forum Constantinopolitanum, in quo sparsiones Consulum, quas ὑπατείας vocabant, fieri consueverant, et in populum missilia iaciebantur e Fori gradibus, quos Αὐγουςτεῶνος βαθμίδας… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Scholae Palatinae — The Scholae Palatinae (literally Palatine Schools , in el. polytonic|Σχολαὶ), were an elite military guard unit, usually ascribed to the Roman Emperor Constantine the Great as a replacement to the Praetorian Guard. The Scholae survived in Roman… …   Wikipedia

  • ARCUS — I. ARCUS Urbs Baeticae Hispaniae, vide Arcensium colonia. II. ARCUS apud Corippum de Consulatu Iustini Iun. initiô l. 4. Iam vicina dies spectandi Consulis omnes Urgebat turmas arcus statione replere, Et loca, quae populis Praesectus deputat… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”